Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 7

Postes et parietes,etc. Texit, cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem, qui ait:Ego sum ostium,etc.Joan. 10.In Regum ita scriptum est:Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudis et viginti altitudinisIII Reg. 3.. Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde:Oraculum in abditisid est, interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio et allocutio et ipsa Dei praesentia revelabitur. Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat, qui oraculum ab aede exteriori segregat.Coelavit cherubim.Habet haec domus, sicut in Regum legitur, caelaturas eminentes, cum sancti opera virtutum non in oculto agant, sed exemplum omnibus praeferunt.
(* Traductions européennes)